Revelation of John 3

Sardis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritae qui extra pulchri, intus deformes. Et scio quod in omnibus operibus tuis quaeris humanam laudem. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi caeteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianae qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et poenitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. a sanctis Patribus, quia, unde, Jac. 2.. Vestes immortalitatis et innocentiae, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera. Delet reprobos, secundum illud: Exod. 10.. Liber vitae praescientia Dei est, in qua omnia continentur. dicens: Matth. 25.. Vel hic, . Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut coepisti: quia in eo quod promisi, Joan. 14., sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Ut quaeramus, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suae bonitatis habeat. Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem. Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et caesi dixerunt: Act. 4.. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Joan. 9.. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuae. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum. Praeceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futurae, vel ultimo tempore Antichristi. Sicut in sequentibus sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judaeorum sunt decipiendi: quidam Eliae monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judaeorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De conformitate coelestium creaturarum. . eorum quae audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur. quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam fidem. De ore evomitur qui in deteriora praecipitatur vel qui impoenitens moritur. scientiae divinae, vel saecularis. Quia talia opera non perducent ad salutem. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Psal. 18.. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant. . etc. Exspecto, vel inspiro, vel per praedicatores voco. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Haec de praelatis, et, per praelatos, de subditis. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriae et sessionis Christianorum. .
Copyright information for VulgGlossa